- AES
- AESab aere, sine quo vox sonusque fieri non possunt, ut e vocis definitione, apud Aristotelem, Avicennam aliosque patet, Gal. Martius Narniensis l. de doctrina promiscua. Nullum namque ex metallis perinde ac aes sonorum: Unde Dodonaeum aes, proverbiô dictum, in hominem improbae atque importunae loquacitatis. Ausonius, Ep. 25. v. 23.Nec Dodonaei cessat tinnitus aheni.In sacris vim habere non modicam olim creditum. Ideo Sacerdotes aereis cultris utebantur. ut ex Non. Marcello discimus: et Ovid. in Metamorph. l. 7. Medeae falcem aeneam attribuit. Idem in Fastis, l. 4. aeris tinnitu Inferorum umbras in sacris Lemuralibus ab anu expelli dixit. Alexander quoque Aphrodisaeus in suis Problem. ait, aeris sonô malos Spiritus depelli, eamque ob rem in Lunae defectu aera moveri fuisse in more positum: quemadmodum etiam Livius, Ovidius, Lucanus, alii, deficiente et quasi laborante Lunâ aera concuti, scriptum reliquêre, annotante Cael. Rhodiginô Antiqq. Lect. l. 19. c. 10. Utrumque in usum nobilia olim Temesaea aera: de priori, Ovidius Fastor. l. 5.Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,Et rogat, ut tectis exeat umbra suis:de posteriori, vide Hadr. Iunium Animadvers. l. 3. c. 11. Inter Christianos etiam esse, qui aeris tinnitu daemones fugari credant, docet Polydorus Virgilius de Invent. rerum l. 6. c. 12. Unde, cum ventorum aut grandinis iniuria timetur (ab his enim, Daemonum operâ, vineis, arboribus, frugibusque calamitas non rarô invehitur) campanae plurimis in locis pulsari solent: an quod campanarum, ut pote divino cultui consecratarum, strepitu illi terreantur? an quod aeris sonus, aerem maxime diverberaus, scindens et confringens, tempestatum ventorumque vim dissipet; vide Hieronym. Magium de Tintinnabulis c. 14. Sed sint ista superstitioni affinia, probat imprimis in sacris Aeris usum, quod in Tabernaculo Temploque Hierosolymitano Aes frequenter adhibitum legimus, praeter aurum, argentum, serici ac lanarum fila aliaque. Namque in Atrio occurrebat Altare aeneum, Exodi c. 40. v. 29. de quo infra, in voce Altare. Pone illud, Tabernaculum versus, stabat Labrum aeneum, cuius locô Mare aeneum struxit Salomo, 1 Reg. c. 7. v. 23. ex quo aqua 12. siphonibus promanabat; ut duodecim Sacerdotes, ad ingressum Tabernaculi, ex eo lavare possent, Exod. c. 30. v. 18. Sustinebant illud 12. boves ex aere, erantque et alia minora lavacra ei adposita abluendis victimarum carnibus, 1 Reg. c. 7. v. 23. et 2 Chron. c. 4. v. 2. 6. Imo, quam vis in utroque Tabernaculi Thalamo, supellex omnis ex auro esset, tamen et in ipso Adyto seu Sancto Sanctorum, Cherubinorum, qui e Propitiatorio eminebant, ex eodem cum illo auro confecti, pedes, quorum extrema pars vitulinum calcem referebat, instar laevigati aeris refulsisse, tradit Ezechiel c. 1. v. 7. et c. 10. v. 4. et c. De Aeneo serpente, diximus, supra. Die Aereis calceis Empedoclis habes aliquid infra, voce Vir. Graece χαλκὸς, e quo composita vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.